Hľadaný výraz: 1jn 5,1-5, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. 2 In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus et mandata eius faciamus. 3 Haec est enim caritas Dei, ut mandata eius servemus; et mandata eius gravia non sunt, 4 quoniam omne, quod natum est ex Deo, vincit mundum; et haec est victoria, quae vicit mundum: fides nostra. 5 Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei?

1

mail   print   facebook   twitter